|
"Sub
Christi nomine et eius diuina clemencia, scilicet Patris et Filii, et Spiritus
Sancti. Ego quidem Adefonsus, Dei gratia imperator, facio hanc cartam
confirmacionis et liberationis ad todos homines qui sunt in Belgit et in tota
illa honore de Galin Sangiç populati et in antea ibi populauerint. Mando et
afirmo ad totos homines de tota mea terra homicieros, latrones et malifactores
postquam ad Belgit uel in illa honore de Galin Sangiç uenerint populare et ibi
populauerint ut non habeant reguardo de nullo homine per nulla malefacta, sed
sedeant ibi ingenui et liberi sine ullo cisso.
Et
mando ut illos populatores habeant tales foros intus eorum causas sicut habent
illos de Super Çaragoça.
Et
mando postquam ad Belgit uel ad predicta honore de Galin Sangiç uenerint
populare nullo populatore et ibi populauerint, per nulla fediatoria nec per
debito neque per nulla causa non faciat ad nullo homine directo nisi in Belgit
uel in predicta honore de Galin Sangiç. Et qui pignorauerit ad istos predictos
populatores per aliquam causam, pectet ipse qui eum pignorauerit mille sollidos,
deinde reddat ad suo dominio ipsa pignora solita.
Et
mando ut pectent omicidio D solidos.
Et
dono et concedo tibi Galin Sangiç et ad posteritas tua ut habeas tuos
almotalefes et tuas exeas de moros et de christianos, et per qualecumque uia
ierint sedeant saluos de todos homines de mea terra.
Et
si nullus homo fecerit ad illos male, recuperent illos dominos suo auer, et
pectent mihi mille solidos, et tu Galin Sangiç demanda illos per me.
Et
hoc totum quod mando facio propter amorem Dei et redempcionem anime mee et
parentum meorum. Et ubi adorabant Mahomath, in unitate adorent Deum Patrem
omnipotentem cum Filio et Spiritu Sancto in humilitate et ueritate.
Et
totum hoc placuit mihi libenti animo et spontanea uoluntate concedo atque afirmo
istos prescriptos foros ad ista prescripta populacione. Adhuc autem mando ut in
tota mea terra non donent lecta neque portatico neque per terram neque per aquam.
Et inter illos et Soria per illorum plectos ueniant ad medianeto. Et mando atque
afirmo ut sedeant ingenuos et liberos et francos ipsi et filii eorum et domos
eorum atque hereditates eorum ut faciant inde tota eorum uoluntate, salua mea
fidelitate et de omni mea posteritate, et de tibi Galin Sangiç similiter et de
posteritas tua que possedis illa honore per me per secula cuncta.
Et
si nullus homo uel de posteritas mea uoluerit hoc donatiuo suprascripto
disrumpere, sedeat maledictus de Domino nostro Ihesu Christo et de sua matre
beate Marie, et de XIIcim apostoli et de omnibus sanctis suis, et habeat partem
cum Sodoma et Gomorra et cum Datam et Abiron et cum Iuda traditore.
Fuit
facta carta ista era Mª Cª Lª VIIª, in Petraça circa Soccouia, in mense deçembrio,
per diem sancte Lucie uirginis, regnante me Dei gracia in Aragon et in Pampilona
atque in Super Arbe siue in Ripacurcia atque in Castella Bielga siue in tota
Strematura usque ad Toleto, et Dei gracia in Çaragoça et in Tutela usque ad
Morella, et in mea populacione quod dicitur Soria, episcopus Stephanus in Oska
et in Iaka, episcopus Willelmus in Pampilona, episcopus Sancius in Nagara,
episcopus Petrus in Çaragoça, episcopus Michael electus in episcopatu de Taraçona,
senior Caxal in Nagara, senior Enneco Galinç in Sos, senior Açenar Açenariç
in Totela, senior Enneco Ximenones in Sokouia, senior Lope Garceç in Super Çaragoça
et in Alagon, senior Galindo Sangiç de Alkala in Belgit, senior Açenar Dat in
Morella.
Et
ego Rodericus regis scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum feci."
En
el año anterior el rey don Alfonso I el Batallador de Aragón ha conquistado la
capital del reino musulmán de Zaragoza y a continuación va ocupando sus
territorios e inicia la repoblación con gentes cristianas.
En
1119 repuebla Soria y en los sucesivos va conquistando las restantes zonas del
sureste de la provincia, entre las cuales con seguridad se encontraban Almazul y
Serón.
Estas
poblaciones permanecieron bajo el dominio del rey de Aragón hasta su muerte,
después de la cual pasan a Castilla como resultado del acuerdo entre su sucesor
Ramiro II y el rey Alfonso VII.
![]()
Crónica
Documental de la Familia Almazul